- SILLUS
- SILLUSGraece Σίλλος, Hesychio ἔμμετρον σκῶμμα: Aeliano l. 3. Var. Hist. c. 40. ψόγος κατὰ παιδιᾶς δυϚαρέςτου, contumelia um ioci acerbitate, unde σιλλαινειν, irridere, quam vocem Pollux l. 2. c. 4. interpretatur, ἐπὶ χλευασμῷ σέιειν τοὺς ὀφθαλμοὺς: quamque originem quoque vocis Silenus esse quidam volunt. Eorum celebris Scriptor fuit Timon, sectae Pyrrhonianae, qui a Phlio, Peloponnesi civitate Phliasius dicitur Suidae, alias μισάνθρωπος cluit, tresque Sillorum libros composuit, in quo toto opere dicteria ac convitia in Philosophos, maxime Dogmaticos, iaciebat; Unde libros hosce ψόγους τȏυ φιλοσόφων vocat praefatus Suidas. A. Gellius l. 3. c. 17. Timon, inquit, amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλος inscribitur. In eo Platonem contumeliose appellat, quod impensô pretiô librum Pythagoricae disciplinae emptsset, exque eo Timaeum nohilem illum Dialogum concinnâsset. Citant illius versus Diogenes Laertius, Sextus Empiricus, Plurarchus, Athenaeus, Stephanus de Urb. Eusebius, Clem. Alexandrin. etc. Fuêre illi vero perpetuae fere ex Homero parodiae, Heinsius l. 11. de Satyra Hor. Specimen unieum ex Gellii loc. cit. adnectam,Καὶ σὺ Πλάτων: καὶ γάρ σε μαθητην` ὀ πόθος ἔςχε.Πολλῶν δ᾿ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλονὍθεν ἀπαρχόμενος γράφειν ἐδιδάχθης.Et tu Plato: Nam te discendi desiderium cepit,Multa autem pecuniâ exiguum tibi comparâsti librum,Unde incipiens scribere talia didicisti.Qui ultimus versus, apud Lipsium de Stoica Philos. l. 1. c. 6. ita legitur,Ὅτθεν ἀπαρχόμενος Τιμαιογράφειν ἐδιδάχθης.Vide Anton. Thysium Notis in Gellium loc. cit. Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 1. c. 47. et 54. Salmas. ad Solin. et supra ubi de Sileno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.